ALPHEUS

ALPHEUS
I.
ALPHEUS
Latin. millesinus, vel doctus, vel dux, Pater Iacobi Apostoli Matth. c. 10. v. 3. Marc. c. 2. v. 14. Luc. c. 6. v. 15.
II.
ALPHEUS
fluv. Elidis, Arcadiae civitatis, iuxta Pisas decurrens, qui longô cursu, receptis interea aliquot maioribus et ferme 140. minoribus fluviis, in Achaiâ demergitur, ibique terrâ absorptus; et subter mare defluens, ex Graeciâ decurrit ad Arethusam, fontem Siciliae, ubi in mare Siculum cadit. Moschus.
Α᾿λφειὸς μετὰ Πίσαν ἐπὴν κατὰ πόντον ὁδεύει.
Ε῎ρχεται εἰς Α᾿ρέθοισαν ἄγων κοτινηφόρον ὅδωρ.
Virg. Aen. l. 3. v. 694. Alpheum fama est huc Elidis amncm
Occultas egisse vias subter mare; qui nunc
Ore Arethusa tuô Siculis cousunditur undis.
Ovid. l. 5. Met. Fab. 10. et 1. 3. Amorum. eleg. 6. v. 29.
Quid? non Alpheum diversis currere terris
Virginis Arcadiae certus adegit amor?
Lucan. l. 3. v. 176. ---- Populisque per aequora mittens
Sicanias Alpheus aquas. ---- ---- ----
Stat. l. 1. Sylv. 2. Tumidae sic transfuga Pisae
Amnis in externos longe flammatus amores,
Fluminae demer so trahit intemerata canali:
Donec Sicanios tandem perlatus anbelô
Ore bibit fontes: miratur dulcia Nais
Oscula, nec credit pelago venisse maritum.
Quod ait dulcia oscula, idem est quod innuit Virg. Ecl. ult. v. 4.
Sic tibi, cum fluctus subterlabêre Sicanos,
Doris amara suam non intermisceat undam.
Huc alludit Gregorius Nazianzenus, in epitaphio Basilii Καὶ εἴτις, inquit. ἐςτὶν ἤ πιςτεύεται ποταμὸς δἰ ἅλμης ῥέων γλυκύς. Loquitur de Alpheo. Ideoque Libanius in Progymnas. Φυλάττει ἀμιγὲς εν τῇ θαλάςςη τὸ ῥεῖθρον. Idem Stat. l. 1. Theb. v. 271.
---- Fluctivagâ qua praeterlabitur undâ
Sicanios longe relegens Alpheus amores.
Sil. Italic. l. 14. v. 54.
Hic Arethusa suum piscosô fonte receptat.
Alphcon, sacrae portantem signa coronae.
Claudian. l. 1. de laudib. Stilicon. ---- Alpheus Geticis angustus acervis
Tardior ad Siculos etiam nunc pergit amores.
Sidon. Apollinar. carm. ad Felicem. ---- Per ima ponti
Alpheus fluit, atque transmarina
In fluctus cadit unda coniugales.
Consentiunt Historici, aliique scriptores Plin. l. 2. c. 103. Arethusa fons Syracusanus, in quem redduntur iacta in Alpheum. Vide etiam l. 4. c. 5. 6. Ammian. Marcellin. l. 15. c. 4. Alpheus oriens in Arcadia, cupidine fontis Arethusaecaptus, scindens Ionium mare, ut fabulae ferunt, ad usque amatae confinia progreditur. et ante utrosque Mela l. 2. c. 7. Ubi de Sicilia: Ab eo ad Pachynum ora quae extenditur Ionium mare attingens, haec fert illustria, Messanam, Taurominium, Catinam, Megarida, Syracusas, et in iis mirabilem Arethusam. Fons est, in quo visuntur iacta in Alpheum amnem, ut diximus, Peloponnesiaco litori infusum: unde ille creditur non se consociare pelago sed subter maria, terrasque depressus, huc agere alveum, atque hic se rursus extollere. Quin et Strabo l. 6. ait, Alpheum sumere originem in Peloponneso, et per mare sub terra in Arethusam fontem terminari; vide etiam l. 7. 8. quamobrem finxerunt Poetae, Arethusam venatricem deamatam ab Alpheo fugisse per subterraneos cuniculos in Ortygiam, quam Alpheum fuisse insecutum Pausanias dictum existimat, quod Alphos, vitiliginis speciem, curet. Hunc fluvium Ethnici nonnulli pro Deo coluerunt, cui et statuam, et communem aram cum Diana erexerunt, eumque amicum Iovis fecerunt, ob rationes satis lepidas, quas Pausan. l. 5. refert. Consecuta fuit etiam ipsa Arethusa postmodum divinos honores, ut ait Nicanor Samius l. 5. de fluminibus. Siquidem mos fuit Aegiensium, qui populi fuerunt Achaiae, liba sumpta ex ara salutis in mare proicere, quae se mittere Arethusae Syracusas testarentur, sicut refert Melanthes l. 3. de sacrisiciis. Quoniam vero non animi solum, sed etiam corporis mundities Deo gratissima existimanda est, idcirco aquam illam, quae vim haberet purgandi, sacrificiis accommodatam esse Ethnici sanxerunt, et fluvium ipsum, qui huiusmodi aquam suppeditaret, existimârunt esse Iovi amicissim um atque acceptissimum. Alii Mythologi divinam vim animorum nostrorum, virtutisque normam, per huiusmodi fabulam explicârunt, quippe quod sicuti materia appetit formam, ut suum proprium bonum, (cum ipsa per se inutilis sit, et otiosa appareat) sic anima nostra virtutem, tamquam formam suam expetit. Haec causa elt, cur Alpheus fingebatur sequi Arethusam, cum ἀλφὸς sit macula, sive imperfectio, et ἀρετὴ virtus a Graecis nominetur. Orfea seu Rofea, hodie dicitur, teste Saphianô et Carbon seu Darbon nautis vocatur. Nic. Lloydius. Plura vide apud Petrum de Valle. Itiner. tom. 4. Inde alphion, lacus vitiligines tollens. Plin. l. 31. c. 2.
III.
ALPHEUS
vir doctissimus, Iuris Professor. Lamprid. in Alexand. c. ult.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Alpheus — Alpheus …   Wikipédia en Français

  • Alpheus — steht für: Alfios, lateinische Bezeichnung für den Hauptfluss der griechischen Halbinsel Peloponnes Alpheus (Gattung), eine Gattung der Knallkrebse Alpheus ist der Vorname folgender Personen: Alpheus Baker (1828 1891), Brigadegeneral der… …   Deutsch Wikipedia

  • Alpheus — may refer to:* Alpheus (mythology), a river god in Greek mythology. * Alfeios River, the Greek river in which the mythological god refers to. * Alphaeus, a father of two of the Twelve Apostles in the New Testament. * Alpheus (genus), a genus of… …   Wikipedia

  • Alphēus [1] — Alphēus (a. Geogr.), so v.w. Alpheos …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Alphēus [2] — Alphēus, Gattung der Garneelenkrebse …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Alpheus — Alphēus (Alpheios), jetzt Ruphiá, größter Fluß des Peloponnes, in Arkadien entspringend, die Ebene von Elis durchfließend, ins Ionische Meer mündend …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Alpheus — Alpheus, Fluß im Pelopones, jetzt Alfeo oder Ryfo, entspringt in dem arkadischen Gebirge, durchbricht dasselbe und strömt durch Elis in das Meer, nachdem er durch viele Bäche verstärkt für leichtere Fahrzeuge schiffbar geworden ist. An ihm stand… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Alpheus — [al fē′əs] n. 〚L < Gr Alpheios〛 Gr. Myth. a river god who pursues the nymph Arethusa until she is changed into a stream by Artemis * * * Al·phe·us (ăl fēʹəs) A river of the Peloponnesus in southern Greece flowing about 113 km (70 mi) to the… …   Universalium

  • alpheus — ● alpheus nom masculin (grec Alpheios, fleuve de Grèce) Crevette aux pinces dissymétriques qu elle fait claquer bruyamment …   Encyclopédie Universelle

  • Alpheus — [al fē′əs] n. [L < Gr Alpheios] Gr. Myth. a river god who pursues the nymph Arethusa until she is changed into a stream by Artemis …   English World dictionary

  • Alpheus — Alpheus …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”